라틴어 문장 검색

atque ita subridens:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II23)
nam pro sancta deum tranquilla pectora pace quae placidum degunt aevom vitamque serenam, quis regere immensi summam, quis habere profundi indu manu validas potis est moderanter habenas, quis pariter caelos omnis convertere et omnis ignibus aetheriis terras suffire feracis, omnibus inve locis esse omni tempore praesto, nubibus ut tenebras faciat caelique serena concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis saepe suas disturbet et in deserta recedens saeviat exercens telum, quod saepe nocentes praeterit exanimatque indignos inque merentes?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:13)
nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi et miseram taetris se suffit odoribus ipsa, quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:20)
Ad quem subridens mixta Mezentius ira:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 10:4)
' Subrisi modice, levique nutu Me quem dixerat esse non negavi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXII2)
subridens laetum ostendit Iovem et talem qualis esse solet cum facit serenum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2543)
vultu quo caelum ostendit sicut dictum est, cur subriserit Iuppiter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2551)
olli subridens magnam confidentiam virtutis ostendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7371)
subridens per iracundiam ridens loquitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7421)
suffire thymo fumigare, ut exinde inimica illis animalia fugiant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2411)
visa est si forte pecunia sive candida vicini subrisit molle puella, cor tibi rite salit?
(페르시우스, 풍자, satire 364)
Tum subridens Vide tu inquit Stiche, ne ista mures tangant aut tineae?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:2)
Altera, si memini, limis subrisit ocellis - Fallor, an in dextra myrtea virga fuit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 122)
huc venit incinctus tunica mercator et urna purus suffita, quam ferat, haurit aquam, uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda omnia, quae dominos sunt habitura novos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권417)
perfidus ille Deo, quamvis non perfidus orbi, augustum caput ante pedes curvare Minervae fictilis et soleas Iunonis lambere, plantis Herculis advolvi, genua incerare Dianae, quin et Apollineo frontem submittere gypso aut Pollucis equum suffire ardentibus extis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3145)

SEARCH

MENU NAVIGATION